martedì 1 gennaio 2008

IL TE DEUM DI FINE ANNO


TE DEUM

Te Deum Laudamus*
Te dominum Confitemur

te eternum Patrem*
omnis terra veneratur
O eterno Padre tutta la terra ti

Tibi omnes angeli*
tibi coeli et universe potestates

Tibi cherubim et seraphim*
incessabili voce proclamant

Sanctus* Sanctus
Sanctus Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt coeli et terra*
maiestatis gloriae tuae
Te gloriosus* Apostolorum Chorus
Te profetarum* Laudabilis numerus
Te Martyrum candidatus* laudat

exercitus
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia

Patrem* immensae maiestatis
Venerandum tuum verum*
et unicum Filium

Sanctum quoque*
Paraclitum Spiritum

Tu Rex* gloriae Christe
Tu Patris* sempiternus es Filius
Tu ad liberandum suscepturus homi-

nem* non horruisti Virginis uterum
Tu devicto mortis aculeo*
aperuisti credentibus regna coelorum
tu ad dexteram Dei sedes*
in gloria Patris

Iudex* crederis esse venturus
Te ergo, quaesumus, tuis famulis

subveni,* quos pretiosus Sanguine

redemisti

Aeterna fac cum sanctis tuis*
in gloria numerari
Salvum fac populum tuum, Domine*
et benedic ereditati tuae

Et reges eos*
et extolle illos usque in aeternum
Per singulos dies*benedicimus Te
Et laudamus nomen tuum in

saeculum* et in saeculum saeculi
Dignare, Domine, die isto*
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine *
miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super

nos * quemadmodum speravimus in te
In te, Domine, speravi* (sacerdote)
non confundar in aeternum (tutti)































































































Nessun commento:

Posta un commento